- MARS
- MARSDeus belli ab antiquis creditus, dictus Varroni l. 4. de LL. quod maribus in bello praesit, aut certe a Sabina dictione Mamers, quô nomine illi Martem dicebant. A Poetis Mavors dicitur per epenthesin. Iovis ac Iunonis silius fuisse singitur, vel, ut Ovid. fabulatur, solius Iunonis. Cum enim olim Iuno turbata, quod animadvertisset, Iovem percussô capite sine feminae commercio procreâsse Minervam, versus Oceanum proficisceretur, ut scrutaretur, quô pactô et ipsa sine viro parere possit; itinere fatigata secus fores Florae Deae, coniugis Zephyri, consedit. Cumque interrogata ab ea esset, quam ob causam ad Oceanum pergeret, rationem re???didit. Quâ cognitâ, facturam sevoti compotem Deam pollicitaest, si id Iuno Iovem celaret. quod cum Iuno iureiurandô affir mâsset, mox illam Flora monuit, in campis Oleniis florem esse, quô tactô statim conciperet sine viro. Id experta Iuno concepit, et Martem peperit. Hunc ferunt postea cum Venere con cubuisse, eosque Vulcani artibus, ut erant nudi, occultis laqueis irretitos. Deorum omnium risui expositos fuisse, donec Neptuni precibus motus Vulcanus eos dissolvit. Sororem habuit Bellonam, belli Deam. Sacrum ei fecerunt equum, lupum, canem et picum, quos in Dei huius tutela esse credi uluerunt. Salios habuit sacerdotes et Flamines, qui ab eo Martiales dicebantur. Ex Venere Hermionem, Cadmiuxorem, ex Rhea Romulum et Remum, ex Thebe, Asopi filia, Evadnen, suscepisse dicitur. Vide Hesiod. in Theogon. Lil. Giraldum, l. 10. hist. Deor. Natal. Comit. in Mythol. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. passim, Alex. Rossaeum, in Mystagogo poerico. Servius in l. 8. Aen. annotat, moris fuisseapud Romanos, ut is, qui belli curam susceperat, sacrarium Martis ingressus, primo ancilia commoveret, post hastam simulacri ipsius, diceretque: Mars, vigila! Ponitur saepissime pro ipso bello. Hinc Martius, i. e. bellicosus. Est et stella una ex 7. errantibus superne Iovi proxima, quatuor et viginti mensibus et 6. dicbus orbem lustrans. Lucan. l. 1. v. 663.Et Caelum Mars solus habet ----------Ceterum quid nomine Martis veteres poetae, et philosophi intellexerint, prolixe docent Lil. Giraldus et Natal. Comes. Hinc Martius, mensis primus anni olim apud Romanos, quem Romulus genitori suo Marti constituit. Ovid. Fast. l. 3. de quo infra. Ceterum Mars Graecis Α῎ρης, quod ex Hebr. Gap desc: Hebrew, quemadmodum et Horus, et Ε῾ρμῆς, et Heros etc, descendit. Unde Iudic. c. 8. v. 13. LXX. Interpretes Α῎ρης vertunt; ἀπὸ ἀναβάσεως Α῎ρηος, ubi Sol et Mars pro eodem sumpti. Georg. Hornius Histor. Philos. l. 1. c. 6. Effinxêre eum Veteres ardentem, nunc in curru, nunc in equo, armatum, cum hasta et flagello, gallumque interdum ei, ob militum vigilantiam, comitem adiunxêre. Antiquissimum templum habuit Romae, in Campo Martio: Eidem aedes fuit in Circo Flaminio, quam Hermodorus Salaminius architectatus est; in Capitolio, quam T. Tatius vovit et exstruxit, cuius simulacrum Iovi Capitolio cedere noluisse aliquibus proditum; in Vaticano quoque. Sic Mavortii aedicula regione 4. fuit. Praeterea cum Venere commune templum et altare habuisse, indigitat Claudianus Carm. de Magnete.Mavors, sanguineâ qui cuspide verberat urbes,Et Venus, humanas quae laxat in otia curas,Aurati delubra tenent communia templi.Illi extra portam Capenam Romanos sacrificâsse, refert Ioh. Rosin. in Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. in Iunio Currum eius comitatumqueve describens Homerus Iliad. ξ´. Δεῖμον, i. e. Terrorem, Φόβον i. e. Pavorem, et Ε῎ριδα seu Contentionem; illi attribuit. Paulo aliter Virgilius Aen. l. 3. v. 701.---------- ----------- Tristesque ex oethere Dirae,Et scissâ gaudens vadit Discordia pallâ:Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagelle.Idem Aen. l. 12. v. 335.---------- circumque atrae Formidinis ora,Iraeque Insidiaeque, Dei comitatus, agunturFamam Martis aurigam facit Papin. Stat. Thebaid. l. 1. ministros vero Furorem, Iram, Pavorem, etc.EPITHETA QUAEDAM MARTIS.Α᾿λλοπρόσαλλος: apud Homer. Il. έ. v. 831. 889. audit, ob varias bellicae Fortunae vicissitudines. Enyalius, quasi Ε῾νυοῦς ὑιὸς, i. e. Bellonoe filius, cuiustamen frater potius erat, a Graecis frequenter dictus est. Gradivus, a gradiendo vel progrediendo: sive a vibratione hastae, quod Graecis κραδαίνειν, appellatus: templum habuit elegans et magnum, extra urbem, prope portam, in via Appia, quod templum Martis extramurani a P. Victore vocatur. Restituit ampliavitque L. Corn. Sulla Felix, ac supra 100. in eo statuit columnas. Iuxta extra portam Capenam Manalis erat lapis; de quo vide suô locô. Hesus, itidem Α῎ζιζος, cum Mercurio, πάρεδρος fuit Elagabali, apud Emissenos, vide infra Sol. Quirinus, a Sabinis nuncupatus est, a Quiri hasta, quâ is uti existimabatur. Huius templum in 1. urbis regione collocatur: fuitque prope portam Capenam, intraurbem. Vide in voce Quirinus. Sedens, vide hic infra. Thracius, apud Minucium Felic. a gente bellis assueta, quae ipsi ut et Bellonae, captivosimmolabat. Colebatur autem praecipue, in ea civitate Thraciae, cui Crestone nomen Ouzelius ad Minucium. Thurcas, itidem infra. Ultor, ab ulciscendo dictus: templum habuit in Foro suo maximum ac sumptuosissimum, cum opere, tum artisiciô, ab Augusto exstructum, bellô Philippicô, quod Patris sui ulciscendi causâ susceperat. Vide Sueton. Aug. c. 29. et qui magnisicentiam eius multis celebrat, Ovidium Fasior. l. 5. In aditu eius, ante fores, abutroque latere, Martis et Veneris erant statuae, teste eôdem l. Trist. 2. Ad idem Apellis tabulatn posuit Augustus, in qua Alexander triumphans, Belli imaginem vinctis ad tergum manibus, quasi captivam, ducit: nunc in eo picta cohors Romana, cuius vexillifer pro signo labarum habet. Idem Augustus non multo post templum Marti bis Ultori, in Capitolio, erexit, in quosigna, a Parthis reddita, suspensa sunt, Sueton. loco cit. Dionysius l. 54. ubi, factum id fuisse, ad similitudinem Iovis Feretrii, seripsit. Icones horum templorum in nummis conspicui, quorum unum exhibet Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 10. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.